Pagina (518/912)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Preco vero in sua voce preconia sic dicat: qualiter nos notum facimus fidelibus nostris regnicolis, quod predictam novam monetam fieri fecimus et faciamus continue laborari de fino auro et legali proba et assagio, et vocatur Karolensis, et tam Karolensis quam medalia ipsius est predicti valoris; et qualiter mandamus Justitiariis, secretis, magistris portulanis, et procuratoribus statutis super officio salis, magistris massariis, et aliis officialibus ac omnibus in regno habitantibus, quod nullus sit qui recipiat vel expendat Karolensem vel medaleam ipsius pro minori quantitate quam superius dictum est, sub pena superius nominata Preterea quia tempus instat ut magistri jurati in singulis terris ecclesiarum, comitum et baronum, et quod judices in singulis terris demanii nostri per singulas partes regni creari debeant pro anno proxime future septime indictionis, fidelitati tue firmiter et espresse precipimus, quatenus statim receptis presentibus precipias ex parte nostra universitatibus singularum terrarum et locorum tam demanii quam ecclesiarum, comitum et baronum jurisdictionis tue, cuilibet ipsarum videlicet, sub pena decem unciarum auri per te a contumacibus exigenda, ut universitates demanii judices sufficientes, ydoneos et fideles et jurisperitos si poterint inveniri in numero consueto, et universitates terrarum ecclesiarum, comitum et baronum magistros juratos bonos, sufficientes et ydoneos et fideles, quibuslibet videlicet ipsarum universitatum in magistros juratos de comuni voto omnium eligant; et ipsos ad tardius usque per totum mensem septembris proxime venture septime indictionis, cum decretis electionis et approbationis eorum ad te mittere studeant, officia hujusmodi in terris ipsis pro toto eodem anno septimo indictionis a te pro parrie nostre curie recepturos; ita quod illi quos ad hoc eligerint non sint de hiis qui presenti anno sexte indictionis in terris ipsis officia ipsa gesserint; et sicut singuli eorum ad te venerint recipias ab eis fidelit


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La guerra del Vespro sicialiano
o Un periodo delle istorie sicialiane
di Michele Amari
1843 pagine 912

   





Karolensis Karolensis Justitiariis Karolensem Preterea