atis, et de officiis ipsis fideliter exercendis pro parte curie nostre, ut est moris, debitum juramentum, et statim cuilibet ipsorum fieri facias patentes licteras tuas universitatibus terrarum et locorum unde fuerint, ut eisdem judicibus et magistris juratis, de hiis que ad eorum spectat officium, per totum predictum annum septime indictionis ad honorem et fidelitatem nostram devote respondeant et intendant; et a quolibet ipsorum magistrorum juratorum et judicum recipias pro literis ipsis statim quod ipse litere sigillantur tarenos auri decem et octo et medium ponderia generalia, sicut pro inde in curia nostra recipi consuevit; nihilominus recipias a quolibet ipsorum judicum terrarum demanii, tempore creacionis eorum ad ipsum officium sine aliqua alia dilatione, pro officio ipso eam quantitatem pecunie que in terris eisdem pro officio ipso annuatim hactenus solvi curie consuevit, et ab omnibus ipsis magistris juratis et judicibus nihil aliud penitus per notarios seu quoslibet alios occasione scripture literarum ipsarum vel alia quavis causa pro officiis ipsis exigi patiaris; et tu tamen ratione tui sigilli nihil ab eis exigas vel exigi facias quoquo modo: quam totam pecuniam quam a magistris juratis et judicibus predictis ad predictam rationem de tarenis auri decem et octo et medio pro quolibet ipsorum pro literis ipsis, et a predictis judicibus pro officio judicatus predicto modo receperis, nulla inde retencione facta, statim ad cameram nostram apud nos existentem, assignandam Magistro Martino de Dordano et Johanni Tursarachii camerariis nostris statutis supra officio griffi in hospicio nostro vel alicui ipsorum in absencia alterius et non ad cameram nostram Castri Salvatoris ad mare de Neapoli, transmittas.
| |
Magistro Martino Dordano Johanni Tursarachii Castri Salvatoris Neapoli
|