Summa pecunie totius predicte distributionis, unc. duomilia septigent. viginti quinque.
Pro qua pecunia distribuenda sunt in prescriptis terris juxta ipsam taxationem, ad rationem de libris tribus per unciam denariorum, in numero librarum octomilia centum septuaginta quinque.
Dat. apud Lacumpensilem, anno Domini MCCLXXIX die xij aug. vij. Ind. Regnor. Nostr. Jerhusalem anno iij, Sicilie vero XV.
Dalle pergamene del r. archivio di Napoli, fasc. 45, num. 3.
Le somme son tutte scritte; poche volte i grani segnati in cifre romane.
IV (IV).
In nomine domini Amen. Anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo octogesimo secundo. Die veneris tertia mensis Aprilis decime Indictionis. Nos Rogerius de Magistro Angelo, Henricus Barresius, Nicolosus de Ortilevo milites, et Nicolaus de ebdemonia capitanej civitatis Panormi; Et Nos Judex Jacobus Symonides baiulus, Judex thomasius grillus Juvenis, Judex symon de farrasio, perronus de Calatagirone, Bartoloctus de milite, Notarius lucas de guidayfo, Riccardus Fimetta miles, et Johannes de lampo, Consiliarij Universitatis Civitatis ejusdem; notarius Benedictus clericus publicus tabelllo civitatis eiusdem, et subscripti testes ad hoc vocati specialiter et rogati, presenti scripto publico Notum facimus et testamur, quod Guillelmus bassus, Guillonus de Miraldo et Guillelmus curtus, nuntij legati sive ambassatores universitatis terre corilionis, obtulerunt et assignaverunt nobis predictis capitaneis et consiliarijs, presentibus nobis predictis Judicibus et tabellione ac testibus infrascriptis, petitionem infrascripti tenoris.
| |
Lacumpensilem Domini MCCLXXIX Sicilie Napoli Dominice Incarnationis Aprilis Indictionis Rogerius Magistro Angelo Henricus Barresius Nicolosus Ortilevo Nicolaus Panormi Et Nos Judex Jacobus Symonides Judex Juvenis Judex Calatagirone Bartoloctus Notarius Riccardus Fimetta Johannes Consiliarij Universitatis Civitatis Benedictus Notum Guillelmus Guillonus Miraldo Guillelmus Judicibus Ind Jerhusalem
|