Questo mio concittadino e amico carissimo a mia inchiesta tanto si adoprò, che trovò i detti diplomi tra le carte del trapassato D. Giambattista Rocchè Cancelliere comunale, i cui figliuoli, degnissimi di lode, le han depositato nello Archivio della municipalità. Speriam che questo sappia ormai guardar gelosamente sì pregevoli monumenti.
V (V).
Nobilibus Civibas Urbis egregiae Messanensis, sub Pharaone Principe plusquam in luto et latere ancillatis, Panormitani salutem, et captivitatis jugum abjicere, et brachium accipere libertatis.
Consurge, consurge filia Sion, induere fortitudinem tuam, quae jucunditatis exuta vestibus, et vestimentis tuae gloriae denudata, in die calamitatis et miseriæ, in die amaritudinis et ignominiae contabescis. Noli ultra lamenta promere, quae tui cotentam pariunt, sed tolle arma tua, arcum et pharetram, et solve vincula colli tui. Jam enim facta es in opprobrium vicinis tuis, derisum et contemtum his, qui in circuitu ejus sunt, barbaris et Christi fidelium inimicis. Jam humiliati sunt velut Joseph in compedibus pedes tui, et tamquam serva es pravis Ismaelitis viliter venumdata. Jam gentes tibi improperant ubi est Deus tuus? et cur ultra expectas; et per patientiam vilis efficeris non solum hostibus, sed et Creatori? Quid duritus, quidve miserius plebs Israelitica sustulit temporibus Pharaonis, quam quod draco iste magnus fecit, qui seducit universum Orbem, et se in hortum B. Petri, et electam Ecclesiae vincam intulit his diebus? Hic est enim Satan solutus a vinculis, qui post mille ducentos annos conglutiens omnia, vitam aufert praesentium et gloriam futurorum.
| |
Giambattista Rocchè Cancelliere Archivio Civibas Urbis Messanensis Pharaone Principe Panormitani Sion Christi Joseph Ismaelitis Deus Creatori Israelitica Pharaonis Orbem Petri Ecclesiae Satan Noli
|