Verum, inter hec omnia, consultius cogitantes quod Messanensibus ipsis nihil ex nunc prodesse potest autumpni fructuosa fecunditas, tam tempore quam destructione consumpta; quodque Yemali iam tempore imminente, procellosa fari rabies Vassellorum nostrorum statum et transitum, sicque per consequens rerum necessariarum nobis et nostro exercitui, copiam poterat prohiberi; Deliberante prudentia, saniorique consilio providente, aliquantulum castra nostra retraximus: ac citra farum cum toto nostro exercitu incolumes venientes, in Civitate nostra Regii sospites permanemus. Adveniente vero tempore congruo, cum eodem et omni alio quod nostra totis viribus potentia procurabit, tam terrestri exercitu quam marino extolio, eamdem insulam nostram Sicilie repetemus; predictos Messanenses, et alios rebelles nostros Sicilie, divina nos comitante potentia, que nostram tuetur iustitiam, sic viriliter invasuri, quod perdetur penitus predictorum quorumlibet presumptuosa protervia; et erecta rebellium cornua sub pedibus nostris nostra potentia conculcabit. Dat. Regii penultimo Septembris XI Indictionis (1282).
Dal r. archivio di Napoli, reg. di Carlo I, 1283. E, fog. 14 a t. Pubblicato nell'Elenco delle pergamene del detto archivio, tom. I, pag. 245-46, in nota.
X (VIII).
Petrus Dei gratia Aragonum et Siciliae Rex, Rogerio de Magistro Angelo Militi, justitiario comitatus Gyracii, parcium Cephaludi et Thermarum, fideli suo, gratiam suam et bonam voluntatem. Pro parte Clericorum tam latinorum quam graecorum Messanensis Dioecesis Jurisdictionis tuae, nostrorum fidelium, coram nostra fuit expositum Majestate, quod cum olim retroactis temporibus in exactionibus, mittivis, generalibus subvencionibus, promissionibus, et subsidiis quae in Terris et locis ipsius Jurisdictionis tuae, de mandato et pro parte curiae consueverunt imponi, cum hominibus terrarum et locorum ipsorum communicare et contribuere non consueverint, sed exenti exinde fuerint et immunes; nunc Universitates Terrarum et locorum ipsius Jurisdictionis tuae in solucione pecuniae facienda per universitates ipsas, de summa quantitate pecuniae tam per universitates easdem quam universitates aliarum terrarum et locorum Siciliae praedicto Culmini nostro promissae in generali colloquio de mandato nostrae Celsitudinis tunc Cathanae celebrato, in sussidium expensarum quas in expeditione imminentis guerrae negocii.
| |
Messanensibus Yemali Vassellorum Deliberante Civitate Regii Sicilie Messanenses Sicilie Septembris XI Indictionis Napoli Carlo I Elenco Aragonum Siciliae Rex Rogerio Magistro Angelo Militi Gyracii Cephaludi Thermarum Clericorum Messanensis Dioecesis Jurisdictionis Majestate Terris Jurisdictionis Universitates Terrarum Jurisdictionis Siciliae Culmini Celsitudinis Cathanae Regii
|