.... Curiam ipsam subire debemus, Collectores super ipsius recollectione..... rum per easdem Universitates Terrarum et locorum ipsius jurisdictionis tuae statutos, clericos ipsos ad concurrendum et contribuendum cum eis molestant et multipliciter inquietant contra eorum immunitatem hujusmodi in ipsorum praejudicium manifestum. Petentibus igitur super hoc per nostram excellentiam providere, ut sit serenitatis nostrae propositum libertates Ecclesiasticas auctore Domino potissime et inviolabiliter observare, fidelitati tuae praecipiendo mandamus, quatenus, si vera cognoveris quae veniunt ad cautelam, eosdem clericos, tam latinos quam graecos, contra eorum immunitatem praedictam per universitates et collectores praedictos molestare nullatenus paciaris. Et si praetextu hujusmodi contra eosdem clericos per universitates easdem vel collectores ipsos ad exactionem aliquam seu pignorum capcionem est processum, processum ipsum initum facias revocari; Ita quod exponentes ipsi coram Majestatis nostrae querelam iterare praeterea non cogantur. Dat. Messanae, Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo (corr. 1283) mense februarii octavo eiusdem undecimae Indictionis, Regnorum Nostrorum Aragonum anno septimo, Siciliae vero primo.
Dall'archivio della Chiesa di Cefalù. Mss. della Bibl. com. di Palermo Q. q. G. 12.
XI (IX).
Petrus Dei gratia Aragonum et Siciliae Rex, etc. Decet Patri opera munificentie prestitis radiare, et subiectis semper intenta pro futuro decernere. Regnantis gloria est subiectis commoda.
| |
Collectores Universitates Terrarum Ecclesiasticas Domino Ita Majestatis Anno Domini Indictionis Regnorum Nostrorum Aragonum Siciliae Chiesa Cefalù Bibl Palermo Q Aragonum Siciliae Rex Patri Messanae Mss
|