Supplicandum est domino pape, quod velit concedere decimam, non tantum in regno Francie, sed in aliis regnis et terris christianorum. - Premissa supplicatio sive petitio fuit oblata ut premittitur. Sed, quia omnino videbatur absurda, fuit ut immediate sequitur artata sive restricta. - Supplicant nuntii... regis Francie quod concedatur, in subsidium negotii regni Aragonie, ad minus decima quatuor annorum in regno Francie; et extra regnum in locis illis in quibus alias concessa fuit... regi Sicilie: videlicet in Cameracensi, Leodicensi, Metensi, Tullensi, Viridunensi civitatibus et diocesis, et in Bisuntina, Lugdunensi, Viennensi, Aquensi civitatibus et provinciis.
Item annalia ecclesiasticorum beneficiorum, etiam dignitatum et personarum ac aliorum quorumlibet, integre, durante tempore concessionis decime.
Item legata indistincta.
Item quod in subsidium negotii fiat generalis predicatio crucis, et concedatur plenarie illa indulgentia, que conceditur proficiscentibus in succursum Terre Sancte; illis videlicet qui ad negotium personaliter ibunt. Item illis qui competens subsidium mittent de suo, nec non illis qui integraliter, pro toto tempore concessionis decime, solverint decimam primo anno.
Item alie subsidia que sedes apostolica, tam de regno Francie, quam aliunde, viderit oportuna.
Item impetrentur littere apostolice quibus hec omnia concedantur filio domini regis, quem ipse elegerit, excepto primogenito; que locum habebunt si prelati et barones consulent quod acceptet.
Item alle litere apostolice, continentes quod premissa concedantur regi iuvanti Romanam Ecclesiam contra Petrum de Aragonia, que locum habebunt si non consulatur quod acceptet.
| |
Francie Francie Aragonie Francie Sicilie Cameracensi Leodicensi Metensi Tullensi Viridunensi Bisuntina Lugdunensi Viennensi Aquensi Terre Sancte Francie Romanam Ecclesiam Petrum Aragonia Sed
|