Ratio autem qua diocesis Cameracensis excipitur, illa est quia, propter quedam impedimenta, collectio decime in Lugdunensi concilio pro subsidio Terre sancte concesse, pro aliquo tempore fuit omissa, et modo colligitur; propter quod durum esset in eadem diocesi gravamen accumulare gravamini. Provincie autem Arelatensis et Aquensis excipiuntur propter necessitates regis Sicilie. In locum tamen predictarum provinciarum et Cameracensis diocesis exceptarum, subrogabuntur Tarentasiensem et Ebredunensem provincie; in ea parte ipsius provincie Ebredunensis que est extra comitatum provincie et Forcalkerii.
Ad secundam, de annalibus ecclesiasticorum beneficiorum. Responsio. Ista supplicato sive petitio denegatur; quia scandalo plena, parum utilis, omnino incerta, insolita, et nulli umquam hijs temporibus concesse, sed omnibus, etiam pro terre sancte subsidio, denegata.
Ad tertiam, de legatis indistinctis. Responsio. Concedentur in illis locis in quibus et decima.
Ad quartam, que incipit: Item quod in subsidium, etc. Responsio. Concedetur in locis illis in quibus et decima, et in regno Navarre, quo ad personaliter euntes; et quo ad mittentes subsidium competens, pro arbitrio illius cui hoc committet ecclesia; et quo ad solventes primo anno decimam integre pro omnibus quatuor annis.
Ad quintam, que incipit: Item alia subsidia. Responsio. Ad istam supplicationem sive petitionem, supra circa finem literarum nostrarum plene ac explicite respondetur.
Ad sextam, que incipit: Item impetrentur. Responsio.
| |
Cameracensis Lugdunensi Terre Arelatensis Aquensis Sicilie Cameracensis Tarentasiensem Ebredunensem Ebredunensis Forcalkerii Navarre Provincie
|