Pagina (571/912)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
     
      XVI (XIII).
     
      Scriptum est Capitaneis partis Guelforum florentie, etc. Satis confidentes inducimur de nostris negotiis humeris vestris incumbere, ut ad ea que diversimodo processibus nostris circumfluunt prout in Regno Sicilie calunpniosa temporis procella commovit, ut de hiis nobiscum sitis ydoneos, vos diligenter invocare, quod per vos de quibus fidei puritate confidentes eadem nostra negotia colere compleantur. dum enim gratitudines serviciorum innumeras, que domino Genitori nostro devotione prestantes constanter in filium transtulistis diligenter advertimus; dum voluntatem vestram et aliorum Civitatis vestre, quam mater et alumpna fidelitas semper servavit illesam, memori meditatione pensamus; libenter vobis incumbimus a vobis habere suffragia, qui nescitis a consuetis recedere et absque sollicitadinis interlectione consurgitis ad illa que dicti domini patris nostri fastigia, nostrique honoris augmentum respiciunt, et negotia nostra magnifice tamen prudenter ubilibet, placito cordis affectu et attentione fructuosa operis, procuretis. Verum cum per conventiones dudum habitas inter eumdem dominum patrem nostrum et commune Pisarum, de dandis anno quolibet quinque Galeis tamen armatis in subsidium quarumlibet necessitatum ipsius domini patris nostri, dictum commune Pisarum pro annis proximo preterito et presenti Galeas ipsas tamen armatas pro instanti guerra teneantur in nostrum subsidium destinare, et se dudum paratas obtulerint illas dare seu mittere, quia paratas ipsas habebant cum necessitas immineret; sinceritatem et amicitiam vestram requirimus et rogamus attente, quatenus nostri contemplatione nominis et amoris, aput Pisas vos personaliter conferentes, a commune Civitatis ciusdem, iuxta conventiones easdem, dictas Galeas pro eisdem duobus annis, videlicet proximo preterito et presenti, ex parte domini patris nostri et nostra requiratis instanter; ut galeas ipsas in nostrum subsidium pro instanti passagio, simul cum alio nostro felici extolio congregandas, debeatis destinare; ita quod, vestro mediante auxilio, galeas easdem per totum presentem mensem aprilis infallibiliter habeamus; cum intendamus in principio mensis madii ad extremam depopulationem Rebellium nostrorum et hostium in Robellem insulara Sicilie, duce Deo, cum magno et potenti extolio feliciter proficisci.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La guerra del Vespro sicialiano
o Un periodo delle istorie sicialiane
di Michele Amari
1843 pagine 912

   





Capitaneis Guelforum Regno Sicilie Genitori Civitatis Pisarum Galeis Pisarum Galeas Pisas Civitatis Galeas Rebellium Robellem Sicilie Deo Verum