Pagina (582/912)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Majestati vestre humiliter supplicantes quod attendentes, si placet, quatenus dictorum primogeniti et nepotum nostrorum in vobis, post Deum, spes constat atque refugium, et sola vestri culminis protectione nitantur, dictam tutelam in vestris manibus assumatis, et sanguinis communis intuitu, gerere si placet et administrare velitis. Dat. Fogie anno MCCLXXXV, die vj januari xiij Indictionis, regnorum nostrorum Jerhusalem anno octavo, Sicilie vero vicesimo.
      Dagli archivi del reame di Francia, J. 511, 5.
     
     
      XXV (XXI).
     
      Inclito ac spectabili Viro domino Jacobo, filio quondam viri Magnifici domini petri olim Regis Aragonum, Robertus comes Atrebatensis Salutis monita pro salute. Formam conditiones et vincula Treuguarum, que olim de mense Augusti secunde indictionis proximo preterite ante Gaietam inter principem Inclitum domitium Karolum secundum Jerusalem et Sicilie Regem, Illustrem, consobrinum nostrum carissimum ex una parte, ac vos ex altera, tam celebriter constiterunt, vestre credimus habere memorie; ac post nostra et aliorum quamplurium testimonia, nec non vulgarem exinde in populis notionem, confecta utraque proinde scripta sollempnia serie tam fulgenti expressione insinuant, quod transgressor, post conscientie stimulum, quo sub proprii censura Judicij graviter urgetur, irreparabile nichilominus sui honoris et nominis occurreret detrimentum. Qua consideratione commoniti, eo teste qui scrutator est cordium, ut predicti Regis nostrumque servaremus honorem, quantum Regis ipsius ac etiam Juramenti per nos inde prestiti ratione contingimur; sic de treuguarum ipsarum observatione curasse nos credimus, ut contra ipsarum formam nil penitus commississe, nil etiam consensisse, nil denique dissimulasse credamus; firma etiam opinione subnixi quod et vos in hiis, pro vestri nominis honore servando, bone fidei studia gesseritis et geratis; nec ab opinione ipsa ea occasione divellimur quod plerique vestrorum, non tamen vestra, ut credimus, beneplacita, propria consilia temere prosequentes, occulto forsitan maris terreque discursu contra predictas Treuguas Regios fideles invadunt, personas interimunt vel offendunt, ac bona diripiunt et predantur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La guerra del Vespro sicialiano
o Un periodo delle istorie sicialiane
di Michele Amari
1843 pagine 912

   





Deum Indictionis Jerhusalem Sicilie Francia Viro Jacobo Magnifici Regis Aragonum Robertus Atrebatensis Salutis Treuguarum Augusti Gaietam Inclitum Karolum Jerusalem Sicilie Regem Illustrem Judicij Regis Regis Juramenti Treuguas Regios Viro