Audimus et etiam quod et de Regia gente sint aliqui, a Regio tamen et nostro beneplacito declinantes, qui plerumque in vestrorum aliquos, simili temeritate, bachantur. Nec solum inter hostes bellorum duces in Treuguis, Verum etiam inter Cives, Reges, et alii presidentes in pace, non sic possunt humanam frenare nequitiam quin in iniurias et scelera decurratur. hiis igitur a qualibet suspicione ac admiratione sepositis, de illis certe grandi satis admiratione percellimur, que per vulgatos exercitus, duces, et officiales vestros, ac de potioribus quidem aliquos, tam puplice tam famose contra predictarum treuguarum seriem commissa noscuntur, quod verisimilitudo dissenciat, nec apparens ratio contradicat ea vel facienda quod credere certe non possumus, vel demum facta quod excusare nescimus, vestram latera notitiam nequivisse. Que vel facienda prohiberi debuerint, vel facta eos severius iudicari, quando clariori evidentia opus erat credibile facere quod illa nostris affectibus et propositis non placerent. Verum prius quam commissorum accedat expressio, satis adiacet verba repeti treuguarum; ut earum serie preposita, et deinde commissorum expressione subiuncta, clarius liqueat quod non sub lege sed contra legem Treuguarum ipsorum, quod usque ad festum omnium sanctorum proximo future quinte indictionis penitus duraturam, Guerram aliquam non faciatis in terra nec in mari, neque per vestrorum aliquos moveri aut fieri permittatis; exclusis a conditione Treuguarum ipsarum per terram Calabria et citra Calabriam usque Tribisacium et Castrum Abbatis quibus.
| |
Regia Regio Treuguis Verum Cives Reges Treuguarum Guerram Treuguarum Calabria Calabriam Tribisacium Castrum Abbatis Verum
|