....................... per mare vero et usque ad lucos maris Treuge sunt indite prout......... .............. extensis etiam a terminis predictorum finium infra terram almugavaris, tantum si forte guerram aliquam per terram..... ubilibet infra regnum. Promisso tamen per vos bona fide, quod almugavaris ipsis, in movenda vel facienda guerra ipsa, nullum prestetis Consilium, auxilium vel favorem, nec per officiales aut stipendiarios vestros associari permittatis eosdem. Et licet ex treuguarum ipsarum serie vobis et officialibus vestris competat pro munitione terrarum et locorum Calabrie vestro subjectorum dominio, vascella illuc per mare mittere cum munitionibus oportunis; per sequens tamen Capitulum, de treugis ipsis per vos gentem valitores ac fautores vestros ubilibet per mare servandum ac servare faciendum, expresse subjungitur, quod causa faciendi vel movendi guerram, scandalum, vel turbationem in locis aliquibus existentibus ubilibet in dominio ac potestate dicti Regis, vobis infra treguarum ipsarum tempus, cum vascellis aliquibus ire non liceat, aut illuc vascella mittere in magna vel modica quantitate. Quibus etiam treugis inter alia subditur, quod si medio tempore contra earum formam ab una parte aliqua dapna data fuerint, alteri, eis probatis in Curia domini dapna passi, vel viri nobilis domini Joannis de Monteforte Squillacii et Montis caveosi Comitis, pro parte dicti regis, seu viri nobilis domini Rogerii De Lauria, vestri ac Regni Aragonum Ammirati, pro parte vestra, Dominus Illatoris infra quadraginta dies, numerandos a die significationis, ex inde per litteras sibi factas dapna ipsa bona fide sarciri faciat.
| |
Treuge Consilium Calabrie Capitulum Regis Curia Joannis Monteforte Squillacii Montis Comitis Rogerii De Lauria Regni Aragonum Ammirati Dominus Illatoris
|