.... ad terras et loca vestri dominii redeuntes, non scilicet occulte vel tacite, sed in pompis ac strepitu adeoque et civitatis..... locorum ipsorum in iis ignorantia quoquo modo pretendi ac tolerantia excusari non possit, ibi puplice predas exponunt, carcerant, tenent, venduntque captivos ............................. quorumdam ex dapnis huiusmodi que contra treguas predictas per vestros regiis sunt illata per alias nostras literas infrascriptas.....ad ea tamen per presentes insistimus ut predictum locum de Licastelli per vestros, ut dictum est, contra treguarum seriem.... occupatum, mandare velitis et facere absque mora restitui viro nobili domino Raynaldo Cugnetto de Barulo, dilecto Consiliario, familiari et nuncio nostro, latori presentium, ad id per nos pro parte Regie Curie ac per predictum Comitem Catanzarii coram nobis sollempniter constituto, vel alii ad id per eumdem nuncium statuendo pro parte ipsius Regie Curie atque Comitis memorati; ac de puniendis predictis, tam qui sub officiorum vestrorum titulis vestro nomine taliter excessisse quam qui sub predenum tolerantia deliquisse noscuntur; nec non eis et aliis vestris ad debitam treguarum ipsarum observantiam dirigentes, tam congrue providere, ut treguarum ipsarum..... citis quibus vestrum imminet juramentum, ac vestro proinde satisfaciatis honori: pro quibus omnibus et singulis explicandis apertius et efficacius prosequendis, predictum dominum Raynaldum Cugnettum ad vos specialiter mittimus, cui super iis que circa hec oretenus ex parte nostra magnificentie vestre retulerit, fidem cupimus plenariam adhiberi.
| |
Licastelli Raynaldo Cugnetto Barulo Consiliario Regie Curie Comitem Catanzarii Regie Curie Comitis Raynaldum Cugnettum
|