Pagina (591/912)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      In cujus scripti et pactorum Retroscriptorum roboratiorem firmacionem et tenacem observacionem, presens scriptum, predictus Castellanus et alii superius notati, fieri fecerunt, eorum propriis sigillis munitum. Scriptum in obsidione ante Castrum Abbatis, die tercio mensis Martii, duodecime Indictionis. In quibus noster extitit postulatis assensus; quia ergo hiis qui post errorem et devium que sequuntur, rectam viam repetunt, et semitam veritatis, gratie nostre Ianuam nostram non claudimus; Immo volentibus abiurare perfidiam, fidem sequi, misericordie nostre libenter gremium aperimus, predictis pactis et Convencionibus sic tractatis, ubi sic executionis rem et facti efficaciam habeant sicut............. de certa nostra scientia, presencium tenore, accedimus; et etiam exaudimus ea tenore presencium Confirmantes, et Acceptantes expresse, ac per nos et nostros Heredes et officiales quoscumque..... decernimus et volumus illibatam. Dat. Neapoli per Bartolomeum de Capua Militem, etc. die VII martii XII Indictionis (1299).
      Dal r. archivio di Napoli, registro di Carlo II, segnato 1299, A fog. 43.
     
     
      XXVII (XXIII).
     
      Karolus secundus, etc. Tenore presencium notum fieri volumus universis, quod ostense fuerunt nuper nobis lictere viri nobilis Thomasii de Sancto Severino, Comitis Marsici, consiliarii, familiaris et fidelis nostri, que erant per omnia continencie infrascripte. Nos Thomasius de sancto Severino, Comes Marsici, Regius Capitaneus generalis principatus ad guerram, tenore presencium notum facimus universis, quod existentibus nobis intus terram Castri abbatis, quam ad fidem et mandata Regia est regressa, Berlengarius de luminaria almugaverus, tam pro se quam pro subscriptis almugaveris, ad fidem et mandata regia redeuntibus, infrascripta sibi fieri peciit et attendere, primo videlicet quod pro ipso Berlengerio, Andrea Burraccio, Ferrerio oliveri de guardia, Bernardo Martini, et Guillelmo Raymundi gagia equitum, videlicet unciarum auri duarum per mensem pro quolibet, pro curia exsolvantur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La guerra del Vespro sicialiano
o Un periodo delle istorie sicialiane
di Michele Amari
1843 pagine 912

   





Retroscriptorum Castellanus Castrum Abbatis Martii Indictionis Ianuam Immo Convencionibus Confirmantes Acceptantes Heredes Bartolomeum Capua Militem XII Indictionis Napoli Carlo II Thomasii Sancto Severino Comitis Marsici Thomasius Severino Comes Marsici Regius Capitaneus Castri Regia Berlengarius Berlengerio Andrea Burraccio Ferrerio Bernardo Martini Guillelmo Raymundi Neapoli