Pagina (592/912)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Item pro Guillelmo et petro de terminis, capitibus almugaverorum, gagia duplicata, videlicet tarenum unum per diem pro quolibet capitum eorumdem. Item quod quilibet almugaverorum predictorum subscriptorum, ad fidem eandem recedentium, unius caroleni per diem gagia consequatur. Item quod ipsis omnibus, tam equitibus quam peditibus successivo, tam videlicet sanis quam egrotis, singulis tribus mensibus paga fiat. Ita quod quicquid predicti almugaveri de bonis hostium regiorum fuerint modo quolibet acquisiti, sine molestia aliqua inter se dividant, iuxta eorum consuetudinem, atque usum: que omnia supradicta pacta atque capitula, dictus Berlengerius, pro se et sociis suis, petiit observari. Nos igitur, consideratione debita prudentes almugaverorum ipsorum conversionem ad fidem, non sine re utile ex ratione varia fore proficuam, et honori Regio statuique pacifico patrie considerantes accomodam, dicto Berlengerio capitula et pacta predicta pro se et sociis suis ad fidem redeuntibus prelibatam, tali modo providemus et promittemus observare, quod dictis equitibus, ab eo die quo equos habuerint in antea, gagia equitum computentur; et alia, pro ut supra destinata sunt, per Regiam Curiam et per nos observabunt eisdem, et eis gagia persolventur, illis videlicet qui in stabilita et obediencia morabunt. In cujus rei testimonium et testitudinem eorumdem, presentes patentes licteras nostras exinde fieri fecimus, nostro sigillo munitas. Nomina vero ipsorum, tam equitum quam peditum, sunt hec, videlicet: Berlengerius de luminaria, Andreas Burratius, Guillelmus Raymundi, Bertrandus Martini, et Ferreris Oliveri, equites; item pedites Petrus de terminis, Guillelmus spronus, Parisius de Arnes, Ferreris Alberti, Guillelmus Iurnectus, Dominicus Bonetti, Guillelmus de Auliana, Bernardus Maymonis, Bernardus gavarra, Raynaldus de Caraldo, Petrus pronamallolus, Petrus de Vico, Bernardus de Vitali, Petrus Ferranti, Petrus Baralacta, Dominicus Pallo, Raymundus Mathei, Boneccus de Salas, Bernardus de Fullularia, Bernardus de Saragueria, Bernardus de Armaterio, Berlengerius Baronus, Bernardus de Scarpa, Bartolomeus de Arnas, Bernardus de Prato, Petrus Fredera, Petrus Sardonus, Guillelmus Valentinus, Raymundus de Belsa, Guillelmus Mirus, Raynaldus de Caralt, Petrus magister, Bonus natus de Corbera, et Petrus Forcia.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La guerra del Vespro sicialiano
o Un periodo delle istorie sicialiane
di Michele Amari
1843 pagine 912

   





Guillelmo Berlengerius Regio Berlengerio Regiam Curiam Berlengerius Andreas Burratius Guillelmus Raymundi Bertrandus Martini Ferreris Oliveri Petrus Guillelmus Parisius Arnes Ferreris Alberti Guillelmus Iurnectus Dominicus Bonetti Guillelmus Auliana Bernardus Maymonis Bernardus Raynaldus Caraldo Petrus Petrus Vico Bernardus Vitali Petrus Ferranti Petrus Baralacta Dominicus Pallo Raymundus Mathei Boneccus Salas Bernardus Fullularia Bernardus Saragueria Bernardus Armaterio Berlengerius Baronus Bernardus Scarpa Bartolomeus Arnas Bernardus Prato Petrus Fredera Petrus Sardonus Guillelmus Valentinus Raymundus Belsa Guillelmus Mirus Raynaldus Caralt Petrus Bonus Corbera Petrus Forcia Ita