Pagina (600/912)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Nos quoque pensantes, quod post obitum bone memorie Patris nostri nobis redditis libertati, prefatum Comune Ianue semper amavimus, et nulla ejus volumus incomoda vel adversa; et quod erga dictum comune servare intendimus amorem et dilectionem intime caritatis, ipsumque in nostra et nostrorum persecutione manere; confisi de fide, industria et legalitate Mathei de Adria, Magne curie nostre Magistri rationalis, et Landulfi Ayosse de Neapoli militis, dilectorum Consiliariorum, familiarium et fidelium nostrorum, facimus, constituimus et ordinamus eos et quemlibet eorum in solidum, ita quod non sit melior occupantis conditio, sed quod unus inceperit alter perficere valeat et complere, ad tractandum, compiendum et firmandum nomine nostro cum comuni janue, vel cum hiis pro ipso comuni qui deputabuntur ab eo, omnia et singula supradicta: et insuper, licet in premissis sane subaudiri possit et duceat intellectu, quod ubi dictum comune revocet de Sicilia januam prefatos Corradum et ceteros januenses, cohibere debeat ne alii vel ceteri illuc vadant, pro pleniori tamen cautela, que pro cetero non obficere consuevit, ad tractandum et firmandum cum Comuni prefato, quod sicut obligabit se dictum Comune de revocandis januensibus de Sicilia, prout super describitur, sic obliget se quod nullum vassellum armatum de ipso Comuni deinceps vadat in Siciliam in subsidium Frederici, et speciales personas ipsius illuc ire volentes in subsidium Frederici predicti, prout arctius comode comune ipsum poterit, cohibeat et restringat; obliganti quoque nos obligatione que expedit ad observationem debitam eorumdem: promittentes, sub ypoteca bonorum nostrorum omnium, nos ratum habituros, gratum et firmum quicquid per predictos procuratores nostros, aut alterum eorumdem, tractatum, completum et firmatum fuerit in premissis et quolibet premissorum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La guerra del Vespro sicialiano
o Un periodo delle istorie sicialiane
di Michele Amari
1843 pagine 912

   





Patris Comune Ianue Mathei Adria Magne Magistri Landulfi Ayosse Neapoli Consiliariorum Sicilia Corradum Comuni Comune Sicilia Comuni Siciliam Frederici Frederici