Pagina (604/912)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Si vero nolentibus illis qui tenent dictum castrum monachi, dominus Rex prefatus tradere non posset ipsum castrum monachi modo prescripto comuni prefato, tunc comodabuntur comuni predicto per ipsum dominum regem castrum Ese et Turbie, et assignabitur Turris seu fortellicia Abegii; hoc modo videlicet quod dominus Rex tradet predicta castra Turbie et Ese in posse illorum de Ianua quos ipsi duxerint eligendos, et dictam turrim seu fortellicia Abegii, que castra custodientur ad expensas comunis Ianue: homines vero castrorum, fructus, redditus et proventus erunt semper dicti domini Regis et regentur et procurabuntur per officiales ipsius domini Regis, et dicta castra custodientur per illos de Ianua qui eligentur per predictum dominum Regem quousque comune Ianue habebit dictum castrum monachi, ad quod habendum continue intendent et procurabunt sine aliquo dolo vel fraude, quo castro habito sine dilatione aliqua statim dicta castra restituentur libere dicto domino regi, aut suo certo nuncio vel procuratori, per comune Ianue ac per prefatos qui habebunt in custodia dicta castra. Pro quibus castris modo prefato custodiendis et restituendis, obligabit se dictum comune Ianue per solepnes securitates et cautiones ydoneas et cautelas, nec non prefati quibus assignentur predicta castra jurabunt et per omagium firmabunt et promittent sub firmis et ydoneis obligationibus, dicta castra restituere in casu predicto statim quod pro parte dicti domini regis fuerint requisiti; dicta turri seu fortellicia Comuni Ianue remanente.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La guerra del Vespro sicialiano
o Un periodo delle istorie sicialiane
di Michele Amari
1843 pagine 912

   





Rex Ese Turbie Turris Abegii Rex Turbie Ese Ianua Abegii Ianue Regis Regis Ianua Regem Ianue Ianue Ianue Comuni Ianue