Pagina (605/912)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Simili modo obligent se predictum comune et persone predicte, quod si per prefatum comune Ianue non fuerint observate predicto domino Regi prenominatas superscriptas obligationes et promissiones ac omnes alias que inferius describuntur, debeant dictum comune et persone quibus assignabuntur dicta castra Ese et Turbie ac turris seu fortellicia Abigii, eadem statim sine contradictione aliqua restituere domino regi prefato, aut suo certo nuncio vel procuratori statuto per eum, vel statuendo ad hoc: Remanentibus semper firmis obligationibus aliis factis domino Regi et aliis subscriptis per comune Ianue.
      Circa predicta nichilominus idem dominus Rex prohiberit cum effectu et sine fraude aliqua, quod nullus de terra sua Provincie prestabit auxilium vel favorem predictis qui sunt in Monacho, eorum Rebellione durante; et quod non possint illi de Monacho aliqua victualis de terris domini Regis extrahere contra dictum comune Ianue et districtus eius: et hoc dictus dominus Rex faciet inhiberi per provinciam sub competentibus et arduis bannis et penis, quas et que faciet a contrafacientibus, prout expedit, extorqueri; et nichilominus procedet contra eos sicut contra Rebelles.
      Et ut omnia superdicta sine aliqua suspicione procedant, dominus Rex non ponet Senescallum in Provincia, nec vicarium in Nicia, qui dicto Comuni Ianue rationabiliter possint esse suspecti.
      Prefato quidem domino Regi dictum Comune Ianue promittit et cum effectu faciet infrascripta, videlicet: quod inhibebit sub magnis et arduis bannis et penis quod nullus de Ianua, seu districtus eius, vadat in auxilium seu succursum dompni Frederici, vel Siculorum, contra Ecclesiam et dominum Regem predictum; quas penas et que banna a contrafacientibus predictum comune cum effectu, sine dolo vel fraude, exiget et extorquebit; ac procedat contra eos sicut contra Rebellos.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La guerra del Vespro sicialiano
o Un periodo delle istorie sicialiane
di Michele Amari
1843 pagine 912

   





Ianue Regi Ese Turbie Abigii Remanentibus Regi Ianue Rex Provincie Monacho Rebellione Monacho Regis Ianue Rex Rebelles Rex Senescallum Provincia Nicia Comuni Ianue Regi Comune Ianue Ianua Frederici Siculorum Ecclesiam Regem Rebellos Regi