Pagina (608/912)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Prefatus vero Primogenitus noster in conversione dicti Virgilii, obtentu suorum tam grandium et laudabilium meritorum, subscriptum privilegium cum providi cautela consilii gratiose concessit: quod quidem de verbo ad verbum, presentium tenori subnectitur, de nostra speciali conscientia; ut quod per nos in hac parte agitur, processisse de certa nostra scientia demonstretur; cuius privilegij tenor per omnia talis erat. Robertus primogenitus Illustris Ierusalem et Sicilie Regis, dux Calabrie ac eius in Regno Sicilie Vicarius generalis, Universis presens privilegium inspecturis. Opus in nobis egregium Clementia suggerante proficimus, si ad illos qui devotionis et fidei claritate prelucent, et digna premia promerentur, manum nostre liberalitatis extendimus; eosque ad statum, honores et gloriam congruis beneficiis sublimamus. Quia proinde vigor fidelitatis augetur in subditis, et alii ad serviendum devotius animantur exemplo. Sane attendentes probitatem et merita Viri nobilis domini Virgilii de Cathania, consiliarii, familiaris et fidelis nostris dilecti, necnon grandia grata et accepta servitia, que miles ipse predicto domino Genitori nostro et nobis, precipue in reducenda noviter Civitate Catanie ad cultum fidei Sancte Romane Ecclesie ac Serenissimi principis predicti domini Patris nostri et nostre prestitit; et que ad presens sub continuis laboribus, in convertendis ad fidem predictam aliis Civitatibus et locis Insule Sicilie, prestat, ac diversimodo prestare poterit in futurum; Castrum Biccari, et Casale Chiminne, sita in Insula Sicilie ultra flumen salsum, cum hominibus, vassallis, fortellitiis, Casalibus, Villis habitatis et inhabitatis, Massariis, redditibus, proventibus, servitiis, domibus, possessionibus, vineis, terris cultis et incultis, planis, m


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La guerra del Vespro sicialiano
o Un periodo delle istorie sicialiane
di Michele Amari
1843 pagine 912

   





Primogenitus Virgilii Illustris Ierusalem Sicilie Regis Calabrie Regno Sicilie Vicarius Universis Clementia Viri Virgilii Cathania Genitori Civitate Catanie Sancte Romane Ecclesie Serenissimi Patris Civitatibus Insule Sicilie Castrum Biccari Casale Chiminne Insula Sicilie Casalibus Villis Massariis Robertus Quia Sane