Pagina (612/912)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ita quod predictus dominus Virgilius et heredes ejus fructu istius nostre gratie non priventur. Nos enim ipsi domino Virgilio, ad majorem sui securitatem expresse promissimus quod presentem nostram gratiam sibi et heredibus suis per sacrosanctam Romanam Ecclesiam et predictum dominum patrem nostrum, pro posse, curabimus confirmari. Salvis semper predicto domino Genitori nostro, nobis, ac dictis nostris heredibus et successoribus, juramento et fidelitatibus antedictis, ac usibus et consuetudinibus dicti Regni, nec non Iuribus Regie Curie dicti Regni se alterius cujuscumque. In cujus rei fidem perpetuamque memoriam, atque prefatorum domini Virgilii et heredum suorum cautelam, presens privilegium exinde fieri, et appensione sigilli Vicarie quo utimur jussimus communiri. Actum Cathanie, presentibus Viro Venerabili domino Guillelmo Electo Salernitano domini nostri Summi Pontificis in Insula Sicilie Vicemgerente Cancellario, nec non Viris Egregiis domino Thomasio de Sancto Severino Marsicensi, Domino et Philippo de Flandria Lauretani et Theani, et Domino Binengano de sabrano ejusdem regni Sicilie Magistro Iustitiario Arianensi, Comitibus, domino Rogerio de Lauria Regnorum Sicilie et Aragonum Ammirato, et domino Americo de Sus Consiliariis familiaribus nostris, ac pluribus aliis. Datura vero ibidem anno Domini MCC° nonagesimo nono die undecima mensis Octubris XIII Indictionis. Nos igitur, ad eque censure regulam clementieque dulcorem, et ad tanti successus compendium, quod ex ipsius Virgilii commissione provenit, debitum considerationis nostre vertentes intuitu, grandiaque etiam et utilia sua servitia, que puris et devotis affectibus majestati nostre prestitit, prestat et in futurum prestare poterit, diligentius attendentes; predictis omnibus gestis per eumdem primogenitum nostrum assentientes, eaque approbantes, expresse prelibatum priviliegium in omni sui substantia et effectu, de certa nostra scientia et speciali gratia, confirmamus; prefatis reservationibus Iuribus curie nostre, et cujuscumque alterius semper salvis.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La guerra del Vespro sicialiano
o Un periodo delle istorie sicialiane
di Michele Amari
1843 pagine 912

   





Virgilius Virgilio Romanam Ecclesiam Genitori Regni Iuribus Regie Curie Regni Virgilii Vicarie Cathanie Viro Venerabili Guillelmo Electo Salernitano Summi Pontificis Insula Sicilie Vicemgerente Cancellario Viris Egregiis Thomasio Sancto Severino Marsicensi Domino Philippo Flandria Lauretani Theani Domino Binengano Sicilie Magistro Iustitiario Arianensi Comitibus Rogerio Lauria Regnorum Sicilie Aragonum Ammirato Americo Sus Consiliariis Domini MCC Octubris XIII Indictionis Virgilii Iuribus