Pagina (174/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cumque interrogatus esset multis sermonibus a praedicto sancto patre cepit lacrimari et prostrare (3) se in terram et diutius permanere in oratione. Sanctus Brendanus erexit illum de terra et osculatus est eum dicens : "Pater cur tristiciam habemus in adventu tuo ? Nonne ad consolationem nostram venisti ? Magis laeticiam tu debes fratribus preparare. Indica nobis verbum Dei et refice animas nostras de diversis miraculis quae vidisti in Oceano". Tunc Sanctus Barintus expletis his sermonibus Brendani cepit narrare de quadam insula dicens : 'Filiolus meus Mernocatus procurator (4) pauperum Christi cumfugit a facie mea et voluit se esse solitarium. Invenitque insulam juxta montem lapidis, nomen ejus Insula Deliciosa. Post multum vero temporis nuntiatum est mihi quod (5) plures monachos habuisset et Deus multa mirabilia (per illum) ostendisset. Itaque perrexi visitare filiolum meum. Cumque appropinquassem (per) trium dierum (iter) in occursum mihi festinavit cum fratribus suis. Revelavit enim Dominus sibi adventum meum. Navigan (tibus nobis) in praedicta insulaoccurrerunt obviam sicut examen apium ex diversis cellulis fratres.(Erat enim) habitacio eorum sparsa. Sed tamen unanimiter illorum conversatio in spe et fide et caritate (una) refectione ad opus Dei semper fuit coadunata. Nihil aliud cibi monstratur nisi poma et nuces at (que) radices et cetera genera herborum. At post completorium singuli in suis cellulis usque ad gallorum cantum seu pulsum campanae permanserunt. Me autem pernoctante insulamque totam perambulante meus filiolus duxit me ad litus maris contra occidentem ubi erat navicula et dixit mihi : "Pater ascende in navim et navigemus contra occidentalem plagam ad insulam quae dicitur terra repromissionis sanctorum quam daturus est(6) Deus successoribus nostris in novissimo tempore". Ascendentibus nobis et navigantibus nebulae cooperuerunt(7) nos undique in tantum ut(8) vix potuissemus puppim aut proram naviculae aspicere.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Brendanus Oceano Sanctus Barintus Brendani Filiolus Mernocatus Christi Insula Deliciosa Deus Dominus Deus Sanctus Tunc Itaque Cumque Erat Ascendentibus