Pagina (175/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Transacto vero spacia quasi unius horae circumfulsit nos lux ingens et apparuit terra spaciosa et herbosa pomiferosaque valde(9). Cum stetisset navis ad terram ascendimus nos et cepimus ire et perambulare per X\/ ut putavimus dies insulam et non potuimus finem ipsius invenire. Nihil herbae vidimus nisi flores arborum sine fructu. Lapides enim(10) ipsius preciosi genere sunt. Porro quintodecimo die invenimus fluvium vergentem ab orientali parte ad occasum. (Cum consideremus) haec omnia dubium nobis erat quid agere debuissemus. Placuitque nobis(transire) flumen. Sed expectavimus Dei consilium. Cum haec exposuissemus intra nos subito apparuit quidam vir magno splendore coram nobis. Qui statim propriis nominibus nos (appelavit) atque salutavit dicens : "Euge boni fratres. Dominus enim revalavit vobis istam(11) terram (quam daturus est) suis sanctis. Est enim medietas insulae istius usque ad istud flumen. (Non licet vobis transire) ulterius. Revertimini igitur unde existis." Cum haec dixisset (statim illum interrogavi unde esset) aut quo nomine vocaretur, Qui ait : "Cur me interrogas (unde sim aut quomodo vocer ?) Quare me non interrigas de ista insula ? Sicut illam vides (modo ita ab inicio) mundi permansit. Indigesne aliquid cibi aut potus sive vestimenti ? (unum annum enim) in hac insula fuisti et non indiguisti cibo aut potu. (Numquam) fuisti oppressus somno nec nox te operuit. Dies namque est semper sine ulla cecitate (tenebrarum hic. Dominus noster Jhesus Christus) Lux ipsius est.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Cum Cum Quare Numquam Jhesus Christus Lux Cum Cum Dominus Dominus