C H A P I T R E IISelmer, p 8, 1 86./
HIS AUDITIS SANCTUS BRENDANUSCum omni congregatione sua prostraverunt se ad terram glorificantes Deum et dicentes : "Justus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis qui revelavit servis suis tanta ac talia mirabilia et benedictus in donis suis qui hodie nos refecit cum tali gustu spiritali." His finitis sermonibus dixit sanctus Brendanus;" Eamus ad refectionem corporis et ad mandatum novum." Transacta autem illa nocte accepta benedictione mane fratrum ad cellam suam sanctus Barinthus perrexit.
C H A P I T R E IIISelmer p. 9, l.1
Igitur Sanctus.Brendanus de omni congregatione sua electis bis septem fratribus conclusit se in uno oratorio cum illis et locutus est ad illos (18) dicens : "Combellatores mei amantissimi consilium atque adjutorium a (19) vobis prestolor quia cor meum et omnes cogitationes meae conglutinatae sunt in una voluntate. Tantum si Dei voluntas est terram de qua locutus est pater Barinthus repromissionis sanctorum in corde meo proposui querere. Quomodo vobis videtur aut quod consilium mihi vultis dare ?" Agnita vero voluntate sancti patris quasi uno ore dicunt omnes :"Abba voluntas tua ipsa est et nostra. Nonne parentes nostros dimisimus(20)? Nonne hereditatem nostram despeximus et corpora nostra tradidimus in manus tuas ? Itaque parati sumus sive ad mortem sive ad vitam ire. Unam tantum queramus Dei voluntatem". Definivit (21) igitur Sanctus Brendanus et hi qui cum eo erant jejunium XL dierum semper par triduanas et postea proficisci.
| |
Deum Dominus His Brendanus Eamus Transacta Barinthus Sanctus Brendanus Barinthus Agnita Sanctus Brendanus Itaque
|