Decrevimus enim peregrinari omnibus diebus vitae nostrae." Cumque vir Dei vidisset illorum angustiam precepit illos intrare in navim dicens : "Fiat voluntas vestra filioli". Et addidit : " Scio quomodo vos venistis. Iste frater bonum opus operatus est. Nam Deus preparavit sibi(26) altissimum locum. " Ascendit vero Sanctus Brendanus in navim extensisque velis ceperunt navigare contra solsticium esticunum (27)valde. Habebant autem prosperum ventum. Nihil opus fuit eis navigare nisi tenere vela.
NotesC H A P I T R E V
Ed. Selmer p. 12, 1. 4/
Post quindecim vero dies cessavit ventus et ceperunt navigare usque vires eorum defecerunt. Confestim sanctus Bréndanus cepit illos confortare admonere dicens :" Fratres nolite formidare. Deus enim noster adjutor est et nautor et gubernator atque gubernat. Mittite intus omnes remiges et gubernamus. Tantum dimittite vela extensa et faciat Deus sicut vult de servis suis et de sua nave. " Reficiebant autem semper ad vesperam dum aliquando(28)ventum habebant. Sed tamen ignorabant ex qua parte veniebat(29) aut in quam partem ferebatur navis. Consummatis jam XL diebus et omnibus dispendiis quae ad victum pertinebantur apparuit illis quaedam insula ex parte septentrionalis valde saxosa et alta(30). Cum autem appropinquassent ad litus illius viderunt ripam altissimam sicut murum et diversos rivulos descendentes de summitate insulae fluentes in mare. Tamen minime poterant invenire portum ubi stetisset navis. Fratres enim vexati erant valde fame et siti.
| |
Cumque Scio Deus Ascendit Sanctus Brendanus Bréndanus Fratres Deus Reficiebant Iste Deus Cum Fratres
|