Pagina (181/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      (Tunc sanctus) Brendanus dixit ministro suo qui solebat panem apponere fratribus(verso2) : "Fer prandium quod nobis Deus misit". Qui statim surrexit invenitque mensam positam et linteamina et panes singulos miri candoris et pisces. Cum allata fuissent omnia benedixit sanctus Brendanus prandium et dixit fratribus: "Qui dat escam omni carni confitemini Deo caeli." Residebant igitur fratres et magnificabant Dominum. Similiter inveniebant et de potu quantum volebant. Finita jam cena et opere Dei perfinito dixit predictus vir : "Requiescite; ecce singula lectura (34) et bene strata. Opus est vobis ut repausetis membra vestra ex labore nimio fatigat(a)"(35). Cum autem obdormissent (36) fratres vidit sanctus Brendanus opus diaboli scilicet infantem aethiopem habentem frenum in manu et jocantem ante fratrem predictum. Statim sanctus Brendanus surrexit et cepit orare pernoctans usque ad diem. Jam vero mane facto cum fratres ad opus Dei festinassent post peracta misteria divina dum ut egissent ad navim ecce apparuit (37) mensa parata sicut et pridie. Ita et per tres dies et tres noctes preparavit Deus prandium servis suis.
     
      C H A P I T R E VIISelmer p. 15, L. 1/
      Post haec Sanctus Brendanus cum suis sociis iter agere et fratribus dicere "Videte ne(38) aliquis ex vobis aliquid ex substancia istius insulae tollat secum". At illi omnes responderunt : "Absit pater ut aliquid furti violet nostrum iter". Tunc Sanctus Brendanus dixit : "Ecce frater noster quem predixi vobis heri habet frenum(39) argenteum in sinu suo quem hac nocte tradidit sibi diabolus". Cum haec dixisset predictus frater jactavit illum frenum de sinu suo et cecidit ante pedes viri Dei dicens :"Peccavi pater ignosce et ora pro anima mea ne pereat". Confestim omnes simul prosternebant se(40) ad terram deprecantes Dominum pro anima fratris.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Tunc Brendanus Deus Brendanus Deo Residebant Dominum Brendanus Brendanus Deus Sanctus Brendanus Sanctus Brendanus Dominum Cum Similiter Cum Ita Tunc Cum