Elevantes autem se a terra elevatoque fratre a predicto sancto patre ecce viderunt aethiopem parvulum salire de sino suo et ululantem voce magna ac dicentem : "Cur me vir Dei jactas de mea habitatione in qua habitavi septem annos et facis me alienari ab hereditate mea ?" Sanctus Brendanus ad hanc vocem dixit : "Precipio tibi in nomine Domini nostri Jhesu Christi ut nullum hominem laadas usque ad diem judicii". Iterum conversus vir Dei ad predictum fratrem ait : "Sume corpus et sanguinem Domini quia anima tua modo agredietur de corpore. Hic enim habebis locum sepulturae tuae, Et frater tuus qui venit tecum de monasterio nostro in inferno habet locum sepulturae". Itaque accepta eucharistia anima fratris egressa est de corpore suscepta ab angelis lucis videntibus fratribus (41). Corpus autem ejus conditum est (42) in eodem loco a predicto sancto patre.
C H A P I T R E VIIISelmer p. 17, L. 1/
Igitur fratres cum Brendano venerunt ad litus ejusdem insulae ubi erat illorum navis. Ascendentibus autem illis navim occurrit illis juvenis portans cophinum plenum panibus et amphoram aquae. Qui dixit illis : " Sumite benedictionem de manu fratris vestri. Restat enim longum iter usque dum inveniatis consolationem. Tamen non deficiet vobis panis neque aqua ab isto die usque in Pascha". Accepta autem benedictione ceperunt navigare in oceanum semper per biduanas reficientes. Itaque per diversa loca oceani ferebatur navis.
C H A P I T R E IX
Selmer p.17, L.1 Ch. 9/
Quadam die viderunt insulam non longe ab illis.
| |
Sanctus Brendanus Domini Jhesu Christi Domini Brendano Sumite Pascha Hic Itaque Ascendentibus Restat Itaque
|