Pagina (183/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cumque cepissent navigare ad illam subvenit illis prosper ventus in adjutorium ut non laborassent plus quam vires poterant sustinere. Cum vero navis stetisset in portum precepit vir Dei omnes exire foras. Ipse autem egressus est post illos. Cumque cepissent circuire illam insulam viderunt aquas largissimas manare ex diversis fontibus plenas piscibus. Dixitque Sanctus Brendanus fratribus(F°R3) suis : " Faciamus hic opus divinum. Sacrificemus Deo immaculatam hostiam quia hodie est Cena Domini ". Et ibi manserunt usque in sabbatum sanctum Paschae. Perambulantes autem illam insulam invenerunt diverses turmas ovium (1) unius coloris id est albi ita ut non possent ultra videre terram prae multitudine ovium. Convocatisque fratribus suis Sanctus Brendanus dixit illis : "Accipite quae necessaria ad diem festum de grege". Fratres vero secundum mandatum viri Dei festinabant ad gregem. Qui statim acceperunt de grege unam ovem. Et cum illam alligassent per cornua sequebatur illa quasi domestica illum qui tenebat ligaturam in manu sua usque ad locum ubi stetit vir Dei. Iterum ait vir Dei uni ex fratribus : "Accipite agnum immaculatum de grege". Qui festinavit et fecit sicut sibi injunctum fuerat (2). Cum illi parassent omnia ad opus crastinae diei ecce apparuit illis vir habens in manu sportam plenam panibus subcinericiis et cetera quae necessaria erant. Cum haec posuisset ante virum Dei cecidit pronus super faciem suam tribus vicibus ad pedes sanctis patris dicens : " Unde mihi merito(45) margarita Dei ut pascharis in istis sanctis diebus de labore manuum mearum ? " Sanctus Brendanus elevato eo de terra et dato osculo dixit : "Fili Dominus noster Jhesus Christus proponit nobis locum ubi celebrare possimus sanctam suam resurrectionem". Cui ait predictus vir : "Pater hic celebrabitis istud sabbatum sanctum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Sanctus Brendanus Faciamus Deo Cena Domini Paschae Sanctus Brendanus Unde Sanctus Brendanus Dominus Jhesus Christus Cum Cumque Fratres Cum Cum