Pagina (184/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Vigilias vero et missas cras in illa insula quam vos videtis proposuit Deus celebrare suae resurrectionis(46). Dum (47) haec dixisset cepit obsequium famulorum Dei et omnia quae necessaria erant in crastinum preparare. Finitis omnibus et illatis in navim dixit(48) ad Sanctum Brendanum : "Vestra navicula non potest amplius portare(49). Ego vobis transmittam quae vobis necessaria sunt de cibo et de potu usque in pentecostem". Sanctus Brendanus dixit: "Unde tu nosti ubi erimus post octo dies ?" Cui ait : "Hac nocte eritis in illa insula quam vos videtis prope et cras usque in sextam. Postea navigabitis ad aliam insulam quae est non longe ab ista insula contra occidentalem plagam quae vocatur paradysus avium. Ibique manebitis usque in octavas Pentecostes". "Interrogabat quoque Sanctus Brendanus illum quomodo potuissent oves esse tam magnae sicut ibi visae sunt. Erant enim majores quam boves. Cui ille dixit : " Nemo colligit lac de ovibus in hac insula nec hiemps (50) distringit illas sed in pascuis semper commorantur die noctuque. Ideoque majores sunt hic quam in vestris regionibus ".
      NotesCHAPITRE X
      Selmer p. 20, 1. 45, Ch. 9/
      Profectique sunt ad navim et ceperunt navigare data benedictione vicissim (51). Cum autem venissent ad aliam insulam, cepit illa navis stare antequam portum illius potuissent tenere. Sanctus Brendanus precepit fratribus exire de navi et ita fecerunt. Tenebantque navim ex utraque parte cum funibus usque dum ad portum venit. Erat autem illa insula petrosa sine ulla herba.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Deus Sanctum Brendanum Brendanus Pentecostes Sanctus Brendanus Nemo Brendanus Sanctus Postea Erant Cum Sanctus Tenebantque Erat