Pagina (186/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      (59)(60)
     
      CHAPITRE XIISelmer p. 22, l.-l, Ch. ll/
      Cum autem navigassent juxta illam insulam per triduum antea et venissent ad summitatem illius contra occidentalem plagam viderunt aliam insulam prope sibi junctam interveniente freto magno herbosam et memorososam plenamque floribus et ceperunt querere portum per circuitum insulae. Porro navigantibus(61)contra meridianam plagam eiusdem insulae invenerunt rivulum vergentem in mare ibique navim ad terram miserunt(62).Ascendentibus autem illis de navi precepit Sanctus Brendanus ut navim per funes contra alveum fluminis traxissent quantum plus potuissent. Erat autem illud flumen tam latum sicut(63) et latitudo illius navis. Predictus vero pater sedebat in navi et ita fecerunt per spacium unius miliarii usque dum ad fontem venerant eiusdem fluminis(64). Dixit Sanctus Brendanus : "Ecce Dominus, noster Jhesus Christus nobis dedit locum ad manendum (usque)in suam sanctam resurrectionem". Et addidit : "Si non habuissemus alia dispendia excepto isto fonte sufficeret credo nobis ad victum et ad potum ille."Erat autem super illum arbor mirae latitudinis in girum non nimiae altitudinis cooperta avibus candidissimis. In tantum cooperverunt illam ut folia et rami eius vix viderentur. Ergo cum vidisset vir Dei cepit intra se cogitare et tractare quidnam esset aut quae causa fuisset quod tante multitudo avium potuisset esse in una collectione. Ad hoc in tantum sibi erat taedium ut effunderet lacrimas provolutis genibus atque deprecasset(65) Deum dicens : "Deus cognitor incognitorum et revelator absconditorum omnium tu scis angustiam cordis mei.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Ascendentibus Sanctus Brendanus Sanctus Brendanus Dominus Jhesus Christus Deum Erat Erat