Pagina (188/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      CHAPITRE XIIISelmer p. 25, 1. 47, Ch. Ll/
      Cum haec dixisset levavit se de prora illa avis et cepit volare ad alias. Cum autem vespertina hora appropinquasset ceperunt omnes qui (70) in arbore erant quasi una voce cantare percucientes latera sua atque dicentes : "Te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur(F°R4) votum in Jerusalem". Et semper reciprocabant predictum versiculum quasi per spatium unius horae et videbatur viro Dei et illis qui cum eo erant illa modulatio et sonus alarum quasi canticum planctus pro suavitate. Tunc sanctus Brendanus ait fratribus "Reficite corpora vestra quia hodie animae nostrae divina refectione satiatae sunt". Finita jam cena ceperunt opus Dei peragere. His omnibus finitis vir Dei et qui cum eo erant dederunt corporibus quietem usque ad terciam vigiliam noctis. Evigilans vero Dei cepit suscitare fratres suos ad vigilias sanctae noctis incipiens illum versiculum : "Domine labia mea aperies". Finita jam oratione viri Dei omnes aves alis et ore resonabant dicentes : "Laudate Dominum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus". Similiter et ad vesperas per spatium horae semper cantabant. Cum aurora refulsisset (71) ceperunt cantare : "Et sit splendor" et cetera equali modulatione et longitudine psallendi sicut et in matutinis (72)laudibus, Similiter ad tertiam horam istum versiculum : "Psallite Deo nostro psallite" et cetera. Ad sextam: "illumina Domine vultum tuum super nos et miserere nostri". Ad nonam psallebant : " Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Deus Sion Jerusalem Brendanus Dominum Similiter Deo Domine Ecce Cum Tunc His Similiter Cum