Pagina (189/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ita die et nocte aves reddebant Domino laudes. Igitur Sanctus Brendanus usque in octavum diem reficiebat fratres suos festivitate Paschali. Consummatis itaque diebus festis dixit :
      Accipite de isto fonte stipendia quia usque modo non fuit nobis opus nisi aut manus aut pedes lavare". His dictis ecce predictus vir cum quo antea fuerunt tribuum ante Pascha qui tribuit illis alimonia paschalia (73) venit ad illos cum sua navi plena victu et potu. Allatisque omnibus de navi coram sancto patre locutus est dicens : "Viri fratres hic habetis sufficienter usque ad diem sanctum Pentecostem et nolite bibere de hoc fonte. Fortis namque est bibendum (74). Dicam vobis naturam illius. Quisquis ex eo biberit irruet super eum sopor et non evigilat usque dum compleantur XXIIII horae. Dum emanat de fonte habet soporem aquas et naturam". Acceptaque benedictione patris reversus est in locum suum. Sanctus autem Brendanus mansit in eodem loco usque in octavas Pentecostem. Nam illorum erat refocilatio (75) avium cantus. Dis vero pentecostem cum sanctus vir cum suis familis cantasset venit illorum procurator portans omnia quae ad opus diei festi necessaria erant. Cum autem simul discubuissent (76) ad prandium locutus est illis idem vir Dei dicens : " Restat vobis magnum iter. Accipite de isto fonte vestra vascula plena et panes siccos quos potestis observare in alium annum. Ego quidem vobis tribuam quantum vestra navis potest portare. "
     
      CHAPITRE XIVSelmer p. 27, 1. 94; Ch. 1l/
      Cum autem hoc perfinitum esset accepta benedictione reversus est in locum suum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Ita Domino Sanctus Brendanus Paschali Pascha Pentecostem Brendanus Pentecostem Restat His Sanctus Cum