Vires enim illorum prae nimia lassitudine paene defecerant. Cum autem permansissent in crebris orationibus par triduum et in abstinentia, apparuit illis portus angustus, tantum unius receptionis et apparuerunt illis ibidem duo fontes, unus turbidus et alter clarus. Porro fratres festinabant cum vasculis ad hauriendam aquam. Intuens vir dei illos dixit : "Filioli, nolite peragere illicitam rem sine licentia seniorum qui in hac insula commorantur. Tribuent namque vobis has aquas spontanee(82) quas modo vultis furtim bibere".
CHAPITRE XVISelmer p. 29, 1. 17, Ch. 12/
Igitur descendentibus illis de navi (83) et considerantibus qua parte ituri essent, occurit eis senex niniae gravitatis capillis niveo candore et facie clarus qui tribus vicibus se ad terram prostravit antequam oscularetur virum dei. At vero Sanctus Brendanus et qui cum eo erant elevaverunt eum de terra. Osculantibus autem se invicem, tenuit manum sancti patris idem senex et ibat cum illo iter unius stadii usque ad monasterium.
CHAPITRE XVIISelmer p. 30, 1. 23, Ch 12/
Tunc Sanctus Brend anus cum fratribus suis stetit ante portum monasterii et dixit seni : "Cujus est istud monasterium aut (quis) praeest illi vel unde sunt qui commorantur ibi ?" Itaque sanctus pater diversis sermonibus interrogabat et numquam poterat ab illo unum responsum suscipere, sed tantum incredibili mansuetudine insinuabat. Statim ut agnovit sanctus pater illius loci decretum, fratres suos admonebat dicens : "Custodite ora a locutionibus ne pol-luantur isti fratres per nostram scurrilitatem"(84). His interdictis verbis ecce XI fratres occurerant obviam cum capsis et crucibus et hymnis, dicentes istud capitulum : "Surgite sancti de mansionibus vestris et proficiscimini obviam cum capsis (85) veritati.
| |
Sanctus Brendanus Sanctus Brend Itaque Cum His
|