Pagina (192/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Locum sanctificate, plebem benedicite, et nos famulos vestros in pace custodire dignemini". Finito jam praedicto versiculo, pater monasterii osculatus est Sanctum Brendanum et suos socios per ordinem. Similiter et sui famuli osculabantur familiam sancti viri. Data pace vicissim, duxerunt illos in monasterium, sicut mos est in occidentalibus partibus fratres ducere per orationes. Post haec abba monasterii cum monachis ceperunt lavare pedes hospitum et cantare istam aritiphonam "Mandatum novum do vobis".
     
      CHAPITRE XVIIISelmer p. 31, 1. 42, Ch. 12/
      His finitis cum magno silentio duxit illos ad refectorium et pulsato signo lavatisque manibus fecit omnes residere. Iterum pulsato secundo signo surrexit unus ex fratribus patris monasterii et cepit ministrare mensam panibus miri candoris et quibusdam radicibus incredibilis senoris(86). Sedebant autem mixti (fratres) cum hospitibus per ordinem.Et inter duos fratres semper panis integer ponebatur. Idem minister pulsato signo ministrabat potum fratribus. Abbas quoque hortabatur cum magna hilaritate fratribus dicens : "Ex hoc fonte quem hodie furtim bibere voluistis, ex eo modo facite caritatem cum jocundidate et timore Domini. Ex alio fonte turbido quem vidistis lavantur pedes fratrum cotidie, quia omni tempore calidus est. Panes vero quos modo videtis ubi preparantur ignotum nobis est aut quis portat ad nostrum cellarium. Sed tamen notum est nobis quod ex Dei magna elemosina(87) ministrantur servis suis par aliquam creaturam subjectam. Nos sumus hie XXIIII fratres.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Sanctum Brendanum Domini Similiter