Pagina (195/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Jam consummato ordine psallendi, omnes egrediebantur foras fratres ad illorum singulas cellules, accipientes secum hospites. Abbas vero cum Sancto Brendano residebat in ecclesia expectantes adventum luminis. Interrogavit vero beatus Brendanus sanctum patrem de illorum silentio et de conversione, quomodo ita potuissent in humania carne. Tunc predictus pater cum immensa reverentia et humilitate respondit - "Abba coram christo meo fateor; octoginta anni sunt postquam venimus in hanc insulam. Nullam vocem audimus humanam excepto quando(89) cantamus Deo laudes. Inter nos XXIIII vox non excitatur nisi per signum digiti aut oculo rem tantum a majoribus natu. Nullus ex nobis sustinuit infirmitatem carnis aut spirituum qui vagantur circa humanum genus postquam veninus in istum locum". Sanctus Brendanus ait : " Licet nobis nunc hic esse annon ? " Qui ait : "Non licet quia non est Dei voluntas./ Cur me interrogas pater ? Nonne revelavit tibi Deus quae te oportet facere antequam hunc venisses ad nos ? Te enim oportet reverti ad locum tuum cum XIIII fratribus tuis. Ibi enim preparavit Deus locum sepultuae Duo vero qui supersunt, unus peregrinabitur in insula anachoritarum. Porro alter morte turpissima condemnabitur apud inferos. "Cum haec inter se loquerentur ecce illis videntibus sagitta ignea dimissa per fenestram incendit omnes lampades quae erant positae ante altaria. Confestimque, reversa est foras predicta sagitta. Tamen lumen pretiosum remansit in lampadibus. Iterum interrogavit beatus Brendanus : "A quo extinguentur(90) mane luminaria ?" Cui ait sanctus pater : "Veni et vide sacramentum hujusrei.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Sancto Brendano Brendanus Deo Brendanus Licet Cur Deus Deus Duo Brendanus Tunc Sanctus