Ecce tu vides candelas ardentes in medio vasculorum. Tamen nihil de eis exuritur ut minus sint aut decrescant neque remanebit mane ulla favilla quia spiritale lumen est" Sanctus Brendanus ait : "Quomodo potest in corporali creatura lumen incorporale corporaliter ardere ?" Respondit senex : "Nonne legisti rubum ardentem in monte Sinaļ? Et tamen remansit ipse rubus illesus ab igne". Et vigilantibus totam noctem usque ad mane, Sanctus Brendanus petivit licentiam proficiscendi in suum iter. Cui ait senex : "Non pater. Tu debes nobiscum celebrare nativitatem Domini usque ad octabas Epiphaniae". Mansit igitur sanctus pater cum sua familia per predictum tempus cum XXIIII patribus in insulam quae vocatur insula familiae Albei. Transactis autem festivitatibus, accepta annona et benedictione sanctorum virorum beatus Brendanus cum suis sequacibus tetendit vela in oceanum naviculae suae quantocius et sive per navigium sive per vela ferebatur navis per diversa loca usque (in) initium Quadragesimae.
NotesC H A P I T R E XX
Selmer p. 38, 1. 5, Ch. 13/
Quadam autem die viderunt insulam a regione non longe ab illis. Cum fratres illam vidissent ceperunt acriter navigare quia jam valde vexati erant fame et siti. Ante triduum enim deficit victus et potus. At vero cum sanctus pater benedixisset portum et omnes exissent de navi invenerunt fontem lucidissimum et herbas diversas ac radices in circuitu fontis diversaque genera piscium discurrentes (91) per alveum in mare. Sanctus vero Brendanus fratribus suis ait : "Deus dedit nobis hic consolationem post laborem.
| |
Sanctus Brendanus Respondit Sinaļ Sanctus Brendanus Domini Epiphaniae Albei Brendanus Quadragesimae Brendanus Cum Sanctus
|