Accipite pisces quantum sufficit ad nostram cenam atque assate eos igni. Colligite herbas et radices quas Dominus servis suis preparavit". Et ita fecerunt. Cum autem effudissent aquam ad bibendum, dixit vir dei : "Fratres cavete ne supra modum utamini his aquis, ne gravius vexentur corpora vestra". At vero fratres inequaliter diffinitionem viri dei considerabant et alii singulos calices bibebant, alii binos ceteri vero ternos in quos irruit sopor trium dierum et noctium, in alios quoque duorum dierum in reliquos vero unius diei et noctis. At sanctus pater sine intermissione deprecabatur Dominum pro fratribus suis quod per ignorantiam contigerit illis tale periculum. Transactis his tribus diebus dixit fratribus suis sanctus pater : "Fratres fugiamus istam mortem ne deterius nobis contingat. Dominus enim dedit nobis pastum et vos fecistis inde detrimentum. Egredimini igitur foras de hac insula et accipite dispendia de istis piscibus atque preparate quantum necesse est per triduum usque in Cenam (92) Domini. Similiter de aqua singulos calices fratribus per singulos dies et ex radicibus equaliter".Onerantibus autem navim de omnibus quae (93) vir Dei preceperat, tetenderunt vela et ceperunt navigare in oceanum contra septentrionalem plagam. Porro post tres dies et noctes, cessavit ventus et cepit mare esse quasi coagulatum prae nimia tranquillitate (94). Sanctus pater dixit : "Mittite remiges in navin, et laxate vela. Ubicumque vult (F° 5.6) Deus enim gubernare illam, faciat". Ferebatur itaque navis per diversa loca oceani circiter per XX dies.
| |
Dominus Dominum Cenam Domini Onerantibus Deus Cum Dominus Similiter Sanctus
|