Post haec igitur ventum Deus illis suscitavit prosperum ab occidente contra orientem. Tunc ceperunt simul tendere vela in altum et navigare. Reficiebant autem semper post triduum.
CHAPITRE XXISelmer p. 40, 1. 1, Ch. 15/
Quadam vero die apparuit illis insula a longe quasi nubes dixitque Sanctus Brendanus : "Filioli cognoscitis vos illam insulam ?" At illi dixerunt : "Minime". At ille ait : "Ego autem cognosco. Ipsa est enim illa insula in qua fuimus altero anno in Cena Domini ubi noster bonus procurator commoratur (95)". Tunc fratres ceperunt navigare acriter prae gaudio, quantum vires eorum poterant sustinere. Cum haec vidisset vir Dei dixit : "Nolite pueri stulte fatigare membra vestra. Nonne Deus omnipotens est gubernator et nautor nostrae naviculae ? Dimittite sibi quia ipse dirigit nostrum iter sicut vult". Cum autem appropinquassent ad litus praedictae insulae occurit illis obviam in navicula idem procurator et duxit illos ad portum ubi preterito anno descenderunt de (96) navi magnificans Deum et osculans pedes singulorum incipiens a sancto patre usque ad novissimum dicens (97) : "Mirabilis Deus in sanctis suis", usque "benedictus Deus". Finito jam versiculo et omnibus ablatis de navi extendit tentorium et preparavit balneum. Erat enim cena Domini et induit omnes fratres novis vestimentis et fecit illorum obsequium per triduum. Fratres quoque Passsionem Domini celebrantes cum magna diligentia usque in Sabbatum morabantur sanctum (98). Finitis ordinibus diei sabbati immolatisque victimis spiritalibus Deo atque cena consummata dixit idem procurator ad sanctum Brendanum (99) et ad illos qui cum eo erant : " Proficiscimini et ascendite navim ut celebretis sanctam dominicam noctem resurrectionis ubi celebrastis altero anno et diem similiter usque in,sextam horam.Postea navigate ad insulam quae vocatur paradisus avium ubi fuistis praeterito anno a Pasca usque ad octabas pentecosten et asportate vobiscum omnia quae necessaria sunt de cibo et potu (100). Ego vero visitabo vos die dominica altera ". Et ita fecerunt.
| |
Deus Sanctus Brendanus Cena Domini Deus Deum Deus Deus Domini Passsionem Domini Sabbatum Deo Brendanum Proficiscimini Postea Pasca Tunc Reficiebant Tunc Cum Cum Erat Fratres
|