Pagina (200/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Cum autem resedissent ad mensam ecce predicta avis resedit (101) in prora naviculae extensis alis strepitum faciens sicut sonitum organi magni. Agnovit igitur sanctus quia volebat ei aliquid indicare. Ait namque eadem avis "Deus omnipotens et clemens praedestinavit vobis IIII loca per IIII tempora dum finiantur VII anni peregrinationis vestrae id est cenam Domini cum vestro procuratore qui praesens est omni anno. In dorso beluae Pascha celebrabitis; nobiscum festa paschalia usque in octabas Pentecosten. Apud familiam Albei nativitatem Domini celebrabitis. Post VII Vero annos antecedenbibus magnis ac diversis periclitationibus invenietis terram Repromissionis sanctorum quam quaeritis et ibi habitabitis XL diebus et postea reducet vos Deus ad terram nativitatis vestrae". Sanctus pater ut audivit prostravit se ad terram coram fratribus suis referens gratias et laudes suo salvatori.
     
      CHAPITRE XXIISelmer p. 44, 1. 70, Ch. 15/
      Cum haec perfinisset venerabilis senex avis reversa est in locum suum. Porro praedictus procurator finita refectione dixit : "Deo adjuvante revertar ad vos in die adventus sancti spiritus super apostolos cum dispendiis vestris". Accepta benedictione sancti patris et omnium qui cum eo erant reversus est in locum suum. Porro venerabilis pater mansit ibidem praedictos dies. Consummatis itaque diebus festis Sanctus Brendanus fratribus suis praecepit preparare navigium et implere vascula de fonte. Ducta jam navis ad mare ecce praedictus socius cum navi onerata escis ad fratres venit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Domini Pascha Pentecosten Albei Domini VII Vero Repromissionis Deus Sanctus Brendanus Sanctus