Cum haec posuisset in naviculam sancti viri osculatis omnibus (102) reversus est unde venerat. Venerabilis autem pater cum suis sodalibus navigavit in océanum et ferebatur per XL dies navis.
CHAPITRE XXIIISelmer p. 45, 1.2, Ch. l6/
Quadam vero die apparuit illis bestia immensae magnitudinis post illos a longe quae jactabat de naribus spumas et sulcabat undas velocissime cursu quasi ad illos devorandos. Cum hoc fratres vidissent ad Dominum clamabant dicentes : "Libera nos Domine ne nos devoret ista belua". Sanctus vero Brendanus confortabat illos dicens : "Nolite expavescere minime fidei Deus qui est semper noster defensor ipse nos liberabit de ore istius bestiae et de ceteris periculis". At vero cum appropinquasset illis antecedebant undae mirae altitudinis usque ad navim. Quare fratres magis ac magis timebant. Venerabilis quoque senex extensis manibus in caelum dixit : "Domine libera servos tuos sicut liberasti David de manu Goliae gigantis; Domine libera nos sicut liberasti Danielem de lacu leonum; Domine libera nos sicut liberasti Jonam de ventre ceti magni". His finitis tribus versibus ecce ingens belua ab occidente juxta illos transibat obviam alterius bestiae. Quae statim inivit bellum contra illam ita ut ignem emisisset ex ore suo. At vero senex fratribus suis ait : " Videte filioli magnalia Redemptoris nostri (103). Videte obedientiam bestiarum creatori suo. Tantum modo expectate finem rei. Nihil enim ingerit nobis haec pugna mali sed pro gloria Dei reputabitur ". His dictis misera belua quae persequebatur famulos Christi interfecta est in tres partes coram illis et altera post victoriam unde venerat redibat.
| |
Dominum Domine Brendanus Deus David Goliae Domine Danielem Domine Jonam Videte Redemptoris Christi Cum Sanctus Quare His Quae Videte His
|