Pagina (202/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Altera vero die viderunt insulam procul arbustam valde et speciosam (104). Appropinquantibus autem eis ad illius litus atque ascendentibus (F° R7) de navi viderunt posteriorem partem illius beluae quae erat interfecta. Ait Sanctus Brendanus :"Ecce quae voluit nos devorare. Ipsam devorabitis quia nos expectabimus multum tempus in hac insula. Levate ergo naviculam vestram altius in terram et quaerite locum in ista insula ubi tentorium vestrum possit stare". Ipse sanctus pater predestinavit locum illis ad habitandum. Cum autem fecissent secundum preceptum viri Dei ac misissent(105) omnia utensilia in tentorium dixit Sanctus Brendanus fratribus suis : "Accipite dispendia vestra de ista belua ut sufficiat nobis per tres menses. Hac enim nocte illud cadaver devoratum erit (106) a bestiis". Illi vero usque ad vesperas asportabant carnes quantum eis opus erat secundum mandatum sancti patris. At vero fratres cum haec omnia perfecissent dixerunt : "Abba quomodo possumus hic vivere sine aqua ?" Quibus ipse ait : "Numquid difficilius est Deo vobis tribuere aquam quam victum ? Ite igitur contra meridianam plagam insulae istius et invenietis fontem lucidissimum et herbes multas ac radices et inde mihi dispendia sumite secundum mensuram". Et invenerunt omnia sicut vir Dei predestinavit. Mansit ergo ibi Sanctus Brendanus tres menses quia erat tempestas in mari et ventus fortissimus et inequalitas aeris de pluvia et grandine. Fratres vero ibant videre de illa belua(107 ). Cum autem venissent ad locum ubi cadaver erat antea nihil invenerunt nisi tantum ossa.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Sanctus Brendanus Sanctus Brendanus Quibus Deo Sanctus Brendanus Cum Fratres Cum