Pagina (203/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Reversique sunt confestim ad virum Dei dicentes : "Abba sicut dixisti ita est". Quibus ille ait : "Scio filioli quia voluistis me probare si verum dixissem annon. Aliud signum dicam vobis.(Portio cuiusdam piscis hac nocte venit illuc, et cras reficiemini inde)(108). Sequenti vero die exierunt fratres ad locu et invenarunt sicut vir Dei praedixerat. Et attulerant quantum poterant portare. Ait autem illis venerabilis pater : "Istud vero diligenter observate conditum inde habebitis necessitatem. Faciet enim Dominus serenum tempus hodie et cras et post cras et cessabit impetus maris ac fluctuum. Postea proficiscemini de loco isto".
     
     
      CHAPITRE XXIVSelmer p. 48, l. 58, Ch. 16/
      Transactis autem diebus praedictis precepit Sanctus Brendanus suis fratribus onerare navim et utres implere atque alia vascula herbes ac radices ad suum opus colligere quia praedictus pater postquam fuit sacerdos nihil gustavit in qua spiritus vitae esset de carne. Oneratisque omnibus in navim velisque extensis.profecti sunt contra septentrionalem plagam. Quadam vero die videntes(l09) insulam longe ab illis dixit illis Sanctus Brendanus : "Videtis illam insulam ?" Aiunt illi : "Videmus". Dixitque illis: "Tres populi sunt in illa insula unus puerorum et alius juvenum tertius vero seniorum. Porro unus ex fratribus nostri illic peregrinabitur". Fratres autem interrogabant quisnam esset ex eis. Cum autem perseverassent in illa sententia, et videsset illos tristes ait : " Iste est ille frater qui permahsurus est ibi " Fuit autem praedictus frater unus ex tribus fratribus qui subsecuti sunt sanctum Brendanum de isto monasterio.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Dominus Sanctus Brendanus Sanctus Brendanus Aiunt Iste Fuit Brendanum Quibus Postea Fratres Cum