De quibus praedixerat fratribus antea quando ascenderunt navim in patria sua. Appropinquabant ergo fratres ad praedictam insulam usque dum navis stetit in litore. Erat autem illa insula mirae planitiae in tantum ut illis videretur equalis mari sine arboribus aut aliquo quod a vento moveretur .Valde enim erat speciosa cooperta scaltis (110) albis et purpureis. Ibique viderunt tren turmas sicut vir Dei praedixerat. Nam inter turmam et turmam spacium erat quasi jactus lapidis de funda et semper ibant huc atque illuc et una turma cantabat stando in uno loco dicens "Ibunt sancti de virtute in virtutem et videbunt Deum Deorum in Sion". Dum una turma perfiniebat illum versiculum altera turma stabat et incipiebat cantare carmen praedictum et ita faciebant sine cessacione.(Verso 7)/Erat autem prima turma puerorum in vestibus candidissimis et secunda in jacinctinis et tertia turma in purpureis dalmaticis. Erat autem hora quarta quando tenuerunt portum insulae. Cum autem VI venisset ceperunt cantare turmae simul dicentes(111) : "Deus misereatur nostri" usque in finem et "Deus in adjutorium meum intende". Similiter et tercium psalmum "Credidi" et orationem ut supra. Similiter ad horam nonam alios tres psalmos : "De profundis" "Ecce quam bonum" et "lauda Jerusalem Dominum". Et cantabant ad vesperas "Te decet hymnus" "Benedic anima . Et tertium psalmum : "Laudate pueri Dominum". Et quindecim graduum cantabant sedendo. Cum autem perfinissent illum cantum statim obumbravit insulam nubes mirae claritatis (112) sed non poterant videre quae antea viderant prae spissitudine nubis.
| |
Valde Deum Deorum Sion Erat Jerusalem Dominum Dominum Erat Erat Cum Similiter Similiter Cum
|