Pagina (205/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      At tamen audiebant voces canentium praedictum carmen sine intermissione usque ad vigilias matutinas, Tune ceperunt turmae cantare dicentes : "Laudate Dominum de caelis""Cantate Domino novum"(cantum); "Laudate Dominum in sanctis ejus". Post haec cantabant XII psalmos per ordinem psalterii. At vero dum dies illuscesceret discooperta est (113) insula de nube et confestim cantabant VI psalmos . "Miserere mei Deus" "Deus Deus meus ad te" Et "Domine refugium" " Omnes gentes " "Deus in nomine tuo" "Dilexi quoniam" sub Alleluia. Deinde immolabant agnum immaculatum et omnes ad communionem veniebant dicentes : "Hoc sacrum corpus Domini et salvatoris sanguinem sumite vobis in vitam aeternam ". Itaque finita immolatione duo ex turma juvenum portabant cophinum plenum de scaltis purpureis et miserunt (114) in navim dicentes : "Sumite de fructu insulae virorum fortium (115) et reddite nobis fratrem nostrum ac proficiscimini in pace. " Tunc Sanctus Brendanus vocavit praedictum fratrem ad se et ait : "Osculare fratres tuos et vade cum illis qui te invocant. Bona hora concepit te mater tua quia meruisti habitare cum tali congregatione". Osculatisque omnibus (116) et sancto patre ait illi Sanctus Brendanus : "Fili recordare quanta benaficia proposuit tibi Deus in hoc seculo. Vade et ora pro nobis". Protinus secutus est duos juvenes ad eorum scolam. Venerabilis pater cum suis sodalibus cepit navigare. Cum autem hora nona venisset precepit suis fratribus reficere corpora de scaltis insulae virorum fortium.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Tune Dominum Domino Dominum Deus Deus Omnes Alleluia Domini Tunc Sanctus Brendanus Sanctus Brendanus Deus Itaque Cum