Cum haec dixisset vir dei accapit unam de illis. Ut autem vidit magnitudinem ejus et illam plenam esse succo admiratus est et ait : "Nunquam vidi nec legi de scaltis tantae magnitudinis". Erant enim equalis staturae in modum pilae magnae. Tunc cepit vir Dei vasculum sibi afferri expressitque unam ex illis et attulit de suo succo unam libram quam sanctus pater dividens in duodecim uncias dedit unicuique singulam unciam. Ita per XII dies fratres reficiebantur de singulis scaltis tenentes semper in ore saporem mellis.
NotesCHAPITRE XXV
Selmer p. 53, 1. 1, Ch. 18/
Finitis jam aliquantis diebus sanctus pater precepit triduanum jejunium. Porro transacto triduo ecce una avis grandissima volabat a regione navis tene(n)s (117) ramum cujusdam arboris ignotae habentem in summo bhotrum magnum mirae rubicunditatis. Quem ramum misit de (118) ore suo in sinum sancti viri. Tunc Sanctus Brendanus vocavit fratres suos ad se et ait : " Videte et sumite prandium quod Deus misit nobis. " Erant enim uvae illius sicut poma. Quas divisit vir Dei par singulas uvas et habebant victum usque ad XII dies . Iterum vir Dei cepit predictum jejunium cum (Recto 8) fratribus suis./Tertia namque die viderunt insulam non longe ab illis totam coopertam arboribus densissimis habentibus (119) fructum in mensura praedictarum uvarum incredibili fertilitate ita ut omnes arbores incurvatae fuissent ad terram unius fructus uniusque coloris (120). Nulla erat sterilis arbor nullaque erat alterius generis in eadem insula. Tunc fratres tenuerunt portum.
| |
Sanctus Brendanus Videte Deus Erant Recto Erant Tunc Ita Tunc Tunc
|