Pagina (208/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      At tamen interfectrix non dimissit illam donec eam interemisset. Nam cadaver ejus coram fratribus juxta navim cecidit in mare. Altera vero avis reversa est in locum suum. Sanctus vero Brendanus cum suis nautis non post multos dies viderunt insulam predictae familiae Albei. Ibique Natalem celebravit Domini cum suis fratribus. His perfinitis diebus festis venerabilis pater accepta benedictione abbatis et famulorum suorum circuibat (126) oceanum per multum tempus nisi in predictis festivitatibus id est Paschae et Natalis Domini. Nam in illis habebat requiem in praedictis locis.
     
      CHAPITRE XXVIISelmer p. 56.1.1, Ch.21/
      Quodam vero tempore cum Sanctus Brendanus celebrasset sancti Petri Apostoli festivitatem in sua navi invenerunt clarum mare ita ut possent videre quidquid subtus erat. Cum autem aspexissent intus viderunt diversa genera bestiarum jacentia super arenam. Videbatur quoque illis quod potuissent manu tangere illas prae nimia claritate (127) illius maris. Erant enim sicut jacentes greges in pascuis. Et prae multitudine tales videbantur sicut civitas in girum applicantes capita ad posteriora jacendo. Rogabant vero fratres venerabilem patrem ut celebraret cum silentio suam missam ne bestiae audissent ac levassent se ad persequendos eos. Sanctus pater subrisit atque dicebat illis : "Miror valde vestram stultitiam. Cur timetis istas bestias et non timuistis omnium bestiarum maris devoratorem et magistrum sedentes atque psallentes multis vicibus in dorso ejus ? Immo et silvam scindistis (128) carnemque coxistis . Ergo cur timetis istas ? Nonne Deus omnium bestiarum est Dominus noster Jhesus Christus qui potest humiliare omnie animancia ?" Cum haec dixisset cepit cantare/in quantum potuit altius.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Brendanus Albei Natalem Domini Paschae Natalis Domini Sanctus Brendanus Petri Apostoli Deus Dominus Jhesus Christus Cum Sanctus His Cum Erant Sanctus Cur