Pagina (209/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      (V.8) Ceteri namque ex fratribus aspiciebant (129) semper bestias. Cum autem audissent bestiae vocem canentis levaverunt se a terra et natabant in circuitu navis ita ut non potuissent fratres ultra videre in omni parte prae multitudine diversarum natantium. Tamen non appropinquabant naviculae se(d)(130) longe lateque natabaht et ita huc atque illuc donec vir Dei finisset missam se retinebant. Post haec quasi fugiendo omnes bestiae per diversas semitas oceani a facie servi Dei natabant. Sanctus vero Brendanus per octo dies prospero vento et velis extensis vix potuit mare clarum transmeare.
     
      CHAPITRE XXVIIISelmer p. 58, 1. 1, Ch. 22/
      Quadam vero die cum celebrassent missas apparuit illis columna in mare et non longe ab illis vidébatur sed tamen non poterant ante tres dies appropinquare. Cum autem appropinquasset vir Dei aspiciebat summitatem illius tamen minime videre potuit prae altitudine illius. Namque altior erat aere. Porro cooperta fuit ex raro conopeo qui in tantum rarus erat ut navis posset transire par foramina illius. Ignorabant autem de (131) qua creatura factus esset ipse conopeus. Habebat enim colorem argenti sed tamen durior illius videbatur quam marmor. Columna vero erat de cristallo clarissima. Tunc dixit Sanctus Brendanus fratribus suis : "Mittite remiges intus in navim et arborem atque vela et alii tenebunt (132) ex vobis interim fibulas conopei". Spatium namque magnum tenebat in omnem partem predictus sagus a columna quasi unius milarii et ita extendebatur in profundum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Ceteri Brendanus Sanctus Brendanus Cum Sanctus Cum Tunc