Pagina (210/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cum haec fecissent ait ad (133) illos vir Dei : "Mittite(134) navim intus per aliquod foramen ut videamus diligenter magnalia creatoris nostri". Cum autem intus intrasset huc atque illuc mare apparuit illis vitreum prae claritate ita ut omnia quae subtus erant possent videre. Nam bases columnae poterant considerare et summittatem chonopei similiter jacentem in terra. Lux solis non minor erat intus quam foris. Tunc Sanctus Brendanus mensurabat foramen unum in quatuor per chonopeos (135) quatuor cubitis in omnem (partem).
     
      CHAPITRE XXIXSelmer p. 60, l.16, Ch.22/
      Igitur navigabant per totum diem juxta latus unum illius columnae et per umbram solis calorem poterant sentira ultra. Ita usque horam nonam. Ipse vir dei semper mensurabat latus unum mille quadringentis cubitis. Mensura una per quatuor latera illius columnae erat. Sic et per quatriduanum operabatur venerabilis pater inter quatuor angulos pradictae turris. Quatuor autem die invenerunt calicem de genere conopei et patenam de colore columnae erat jacentem in quadam fenestra in latere columnae contre austrum. Quae statim vascula Sanctus Brendanus appréhendit dicens : "Dominus noster Jhésus Christus ostendit hoc miraculum et(136) ut ostendatur multis ad credendum mihique dedit ista bina munera". Statim precepit vir Dei fratribus divinum officium peragere et postea corpora reficere quia nullum taedium habebat de cibo sumere aut potu postquam viderent (137) illam columnam.
      NotesCHAP1TRE XXX
      Selmer p. 61, 1. 37, Ch. L2/
      Transacta vero illa nocte ceperunt fratres navigare contra septentrionalem plagam.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Sanctus Brendanus Sanctus Brendanus Jhésus Christus Cum Lux Tunc Ita Quae