Pagina (211/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cum autem transissent quoddam foramen posuerunt arborem et vela in altum et alii tenebant ex fratribus fibulas chonopei quo usque omnia preparassent in navi. Extensis omnibus cepit prosper ventus post illos flare ita ut nihil illis opus (fuisset) navigare nisi tantum tenere funiculos et gubernaculum.
     
      CHAPITRE XXXISelmer p. 61, 1. 42, Ch. 22/ R° 9
      Sic ferebantur per octo dies. Jam autem viderunt insulam non longe ab illis valde rostam et saxosam atque scoriosam sine arboribus et herbis plenam officinis fabrorum. Venarabis pater ait fratribus suis : "Videte fratres; angustia est mihi de hac insula quia nolo in illam ire aut etiam sibi (138) appropinquare. Sed ventus illuc subtrahit nos recto cursu". Ergo illis praetereuntibus parumper quantum jactus est lapidis audierunt sonitum follium sufflantium quasi tonitruum atque malleorum collisiones. His auditis venarabilis pater armavit se dominico tropheo in quattuor partes dicens : "Domine Jhesu Christe libera nos de hac insula". Finito autem sermone viri Domini ecce unus ex habitatoribus ejusdem insulae egressus est foras quasi ad aliquod opus peragendum et erat ille hispidus valde et ingens atque tenebrosus. Cum vero vidisset famulos Christi transire juxta illam insulam reversus est in suam officinam. Vir Dei iterum se armavit et ait fratribus : "Filioli tendite vela in altum et simul navigate quantotius atque fugiamus istam insulam". Citius dicto ecce predictus barbarus occurrit ad litus illis e regione portans forcipem in manibus cum massa ignea de scoreo immensae magnitudinis atque fervoris.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Jhesu Christe Domini Christi His Cum