Pagina (212/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Qui statim super famulos Christi jactavit predictam massam. Sed illis non nocuit. Transivit enim illos quasi spatium unius stadii ultra. Nam ubi cecidit in mare cepit fervere quasi ruina (139) montis ignei fuisset ibi et ascendebat fumus de mari sicut de clibano ignis. At vero vir Dei cum transisset quasi unius miliarii ultra locum ubi cecidit massa omnes qui illa insula erant occurrerunt ad litus portantes singuli singulas massas. Alii jactabant post famulos Christi massa in mare alter super alterum jactabat suam massam semper revertentes in illorum officinas et incenderunt eas et simul apparuit quasi tota arderet illa insula sicut unus clibanus et mare estuabat sicut cacabus plenus carnibus plenus estuans quando ministratur ab igne et audiebant , par totum diem ingentem ululatum ab illa insula et etiam quando non poterant illam videre et ad aures eorum attingebat ad huc ululatus habitantium in illa atque ad nares ingens fetor. Tunc sanctus pater suos monachos confortabat dicens: "O milites Christi robaramini in fide non ficta et in armis spiritalibus quia sumus in confinibus infernorum; propter ea vigilate et agite viriliter". Altera vero die apparuit illis mons altus in oceano contra plagam septemtrionalem non longe quasi par tenues nubilas. Sed valde fumosus erat in summitate et statim rapidissimo cursu ventus traxit illas litus insulae ejusdam usque dum navis resedit non longe a terra. Erat namque ripa illius tantae altitudinis ut summitatem ejus vix potuissent videre; et coloris carbonis et mirae magnitudinisrectitudinis sicut murus.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Christi Christi Christi Tunc Erat