Unusquidam qui remansit ex tribus fratribus qui secuti sunt Sanctum Brendahum ( ) de sua monasterio in exilium foras de navi cepit ambulare usque ad fundamentum ripae cepitque clamare dicens : "Vae mihi perdor a vobis et non habeo potestatem venire ad vos." Fratres confestim navim retro a terra ducebant et clamaverunt dicentes : "Miserere nobis Domine miserere nobis". At vero venerabilis pater cum suis sociis aspiciebant(140) quomodo ducebatur infelix ille a multitudine demonum ad tormenta et quomodo incendebatur inter illos atque dicebat : "Vae tibi fili quia repperisti in vita tua meriti (141) talem finem". Iterum arripuit illos ( ) prosper ventus ad australem plagam.(Verso 9)/Cum autem aspexissent a longe retro insulam viderunt montem discoopertum a fumo et a se spumantem flammas usque ad aethera et iterum ad se easdem flammas respirantem ita ut totus mons usque in mare unus rognus apparuisset.
CHAPITRE XXXIISelmer p. 65, 1. 1, Ch. 25/
Igitur Sanctus Brendanus cum navigasset contra meridiem apparuit illis in mare quadam formula quasi hominis sedentis supra petram et velum ante illum a longe quasi mensura unius sagi pendens inter duas furcellas ferreas et sic agitabatur fluctibus sicut navicula solet quando periclitatur a turbine. Alii ex fratribus dicebant quod avis esset alii navim putabant. Vir Dei cum audisset eos inter eos conferentes talia ait : "Sinite contendere; dirigite cursum navis usque ad locum illum". Cum vero vir Dei illuc appropinquasset restiterunt inde in circuitu quasi coagulati.
| |
Sanctum Brendahum Fratres Domine Cum Sanctus Brendanus Cum
|